Salvēte, amīcī! Quōmŏdō vōs habētis? Sī vōs valētis, bene est, ego valeō. Nōmen mihī est Dēmētriō Ivanov, Geōrgiopŏlī habĭtō. Vīgĭntī iam annōs nātus sum et sum studiōsus: in litterārum ūniversitāte linguīs peregrīnīs studeō. Bene Anglĭcē ac Germānĭcē loquor, nunc vērō linguam Latīnam discō. Lingua Latīna mea nōn ita bona est, quā dē causā summō studiō in littěrīs versor.
In ōtiō dō īnstitūtiōnem subsidiāriam, puerōs et adultōs linguā Anglĭcā ac Germānĭcā ūtī doceō. Vespertīnō tempŏre saepissĭmē librōs legō. Magna est mihī librōrum cōpia, librī novī et vetěrēs et Russĭcī et peregrīnī intersunt. Plērumque opěra optimōrum Ruteniae scriptōrum fābulāsque historĭcās legō. Ergō vespertīnō tempŏre in sessibŭlō sedēns sēmihōram legendō dēgō.
Familiāritātēs meae et multae et variae sunt. Nam cum aliīs habeō cotīdiānam commūniōnem in aedĭbus Acadēmĭcīs vel domī vel in pūblĭcō praesěntem, cum aliīs autem epistolāria colloquia. Magnum mihī auxilium pandesmos fert. Enim vērō facultātēs Latīnē scribendī et quoque loquendī per pandesmon acquīrī possunt. Numerōsa sunt hodiē locutōria Latīna, en tantum duo: http://linguaeterna.com et http://schola.ning.com. Advenīte!
ответь на вопросы по этому тексту
| Гарантия на работу | 1 год |
| Средний балл | 4.53 |
| Стоимость | Назначаете сами |
| Эксперт | Выбираете сами |
| Уникальность работы | от 70% |